- CARMINA
- I.CARMINAapud Dionysium Catonem, n. 1.Si Deus est animus, nobis ut Carmina dicunt:dicta sunt Philosophorum, brevia illa, quibus sententias suas de Deo, de Moribus, de Virtute includebant, Α῎σματα Graecis et Α᾿δόμενα appellata. Unde Thaletis, aliorumque Philosophorum fere omnium, Α᾿σματα a Laertio citantur. Inter quae ἀδόμενον illud Thaletis exstat,Οὔτι τὰ πολλὰ ἔπη φρονίμην ἀπεφῄνατο δόξαν.Et Chilonis,Ε᾿ν λιθίναις ἀκόναις χρυσὸς ἐξετάζεται.Hodieque Α᾿δόμενα sive Α῎σματα habemus in libello illo, qui a moribus nunc Cato inseribitur. Primo enim in Α᾿δομένοις, de Deo agebatur, quod et sequutus est ille: qui, ut propositi sui rationem occulte redderet, citat continuo τὰ ᾀδόμενα, additque, Nobis at Carmina dicunt, i. e. ὥςπερ εν τοῖς ᾀδομένοις τῶ φιλοσόφων τῶ πάλαι γέγραπται. Atque haec causa est, quare breves sententias praemittat: ut Aleam fuge, et similia. In prioribus enim illis filium suum instruit, sicut in Hypothecis Hesiodi alumnum suum Chiron. Ratio nominis quod haec antiquissimorum Poetarum provincia esset, ad Philosophos postmodum delata. Carminibus enim Graeci antiquissimi Sapientiae praecepta tradiderunt, iisque non minimam sibi apud rude vulgus conciliârunt auctoritatem, velut Numine asflati, et nil mortale sonantes. Unde iidem tum Poetae, Theologi, Sacerdotes, et adeo celebre illud Α᾿οιδῶν, de quibus peculiarem librum scripsit Nic. heinsius, nomen. Delectabant simul illa, et facilius memoriae infigebantur. Quâ ratione Lucretius carmine Philosophiam se complexum esse canit, l. 1. v. 934.Ac veluti pueris absinthia tetra medentes,Cum dare conantur, prius oras pocula circumAspirant mellis dulci flavôque liquore.Idem de Germanis Tacitus refert, c. 2. Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos memoriae ac Annalium genus est, Thuistonem Deum. De Gallis Caesar, l. 6. c. 4. Nihil discipulos suos mandare literis permittebant, ne confisi commentariis remitterent in perdiscendo diligentiam. Itaque illi totam Philosophiam inclusam versibus, Discipulis sic imbibendam proposuêre. Unde passim in tiviis istiusmodi Carmina cantari coepta sunt, hôcque modô factum, ut Musica ipsa paulatim exculta Sapientiae accenseretur, quam ideo etiam Socrates iam senior sibi addiscendam putavit. Imo vero, inquit Quintilian. l. 1. c. 17. claros nomine sapientiae viros, nemo dubitaverit studiosos Musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio autiquitus opinionem vulgaverint, mundum ipsum eius ratione esse compositum, quam postea sit lyra imitata. Et notum illud, Thenustocles in cena cum recusâsset lyram, habitus est indoctior. etc. Quod autem Graeci carminibus, id Aegyptii aliique Historiis consequuti sunt. Hinc Eusebius de praepar. Euang. l. 2. Mosen, ait, qui primus cuiusque hominis vetustissimi vitas descripsit, civilem atque in actione positum vivendi modum narratione Historicâ docuisse. Sed et idem Carminibus docuisse, legitur in Pentateucho passim. Similis eorum fuit conatus, qui aut narrationibus fabulosis, aut Comoediis Tragoediisque, quid in quottidiana vita usu veniret, demonstrabant: Quales Aesopus, Σμινςθιακῶν λόγων Auctores, Comici, Tragici Poetae, etc. Vide Georgium Hornium, Historiae Philosophicae l. 7. c. 7. Cantabant nempe inprimis τὰ πρὸς ζωην` χρήσιμα, que ad vitam sancte instituendam facerent, Poetae, etiam priusquam apud Siculos extaret Tragoedia; postmodum Comici et Tragici, idem munus primo obiêre, Διδάσκαλοι hinc appellati, ut apparet ex Epitaphio Epicharmi, Comoediae apud Dores inventoris; Tandem Philosophi et praesertim septem illi Graeciae Sapientes, neglectâ ut plurimum (non semper tamen) τῇ Μελοποιΐα, i. e. Numeris et similibus, sententias, in quibus de iisdem agebant, Α῎σματα seu Α᾿δόμενα, Latine Carmina quoque dixerunt. Dan. Heinsius in Opera et Dies Hesiodi c. 6. Vide quoque supra in voce Cantor. ut et infra Modi, Modulatio, Poesis, Poeta etc.II.CARMINAinsul. Indiae, populi Carmini et Carminaei. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.